- JUBA
- JUBAHebr. raama, Hiobi c. 39. v. 22. eiusque densitas inter equi generosi notas. vel, ut Varro habet de Re Rust. l. 2. c. 7. non angusta, crebra, fusca, subcrispa, subtenuibus setis implicata in dexteriorem partem. Et ex illo Virg. Georg. l. 3. v. 86.Densa iuba et dextro iactata recumbit in armo.Quibus, in equi vitiis opponit Iul. Pollux χαίτην ψιλὴν, iubam tenuem et depilem, l. 1. c. 11. s. 5. et 6. Itaque ipsos equos aiunt, iubae densitate gloriari, idem ubi supra s. 16. Quin, si AEliano credimus. Var. Hist. l. 2. c. 10. Μάλιςα κομῶσα ἵππος ἀβροτάτη τὲ ἐςι καὶ θρυπτικωτάτη, Equa inprimis iubâ insignis maxime mollis est et fracta deliciis. Atque id unum esse ex amoris incentivis, docet Anatol. Hippiatricorum l. 1. c. 14. ubi quosdam ut equorum libidinem erga feminas accenderent, eas propriis crinibus atque aliis ornamentis, exornare consuevisse, refert. Quocirca nobiles equvas ornatu isto spoliatas, maerore confici, scribit Sopholes in Tyro, indeque libidinem earum sedari ac exstingui, Plin. l. 8. c. 42. Arist. Hist. l. 6. c. 18. AElian. Var. Hist. l. 11. c. 18. etiam hoc pacto assuefievi, ut afinisse submittant. Quandoquidem enim comantes gloriâ superbiunt, tam humlies maritos dedignatae: tondentur, sicque detonsae dedu cuntur ad fontes ut, ibi tamquam in speculo corporis sui deformitatem intuitae, fiant tractabiliores, et ignobilis mariti ocngressum patiantur, Xenoph. in Hippico, Plutarch. in Erotico, AElian. Quam in rem vide plura apud Bochart. Hieroz. Part. prior. l. 2. c. 8. Ab equis in Heroum galeas translatae sunt. Unde apud Ovid. Met: l. 12. v. 89.Fulva iubis cassis ———Quem morem antiquissimum fuisse ex eo datur inteiligi, quod Homerus galeam Paridis equinis setis exornat, Il. γ. Ι῾πποκόμους easdem vocat Sophocles Antig. Vide C. Paschal. Coron. l. 10. c. 19. ut et supra ubi de Numidis Caesariatis, apud Tertullian. de Pallio. Inde Iubae, pro galeis, apud Stat. Theb. l. 4. v. 18.——— Rorant clypeique iubaeque.Sed etc leonibus Iuba est, et serpentibus, et Sirio astro, in vet. pictura apud Caesarem Germanicum. Dracones infra et supra os iubas habere, auctor est AElian. Var. Hist. . 10. c. 25. quo ornamento feminas carere, idem ait, l. 11. c. 26. Certe anguis Iubati meminit Liv. l. 21. c. 22. citante Prisciano l. 4. Et Ovid. Met. l. 15. v. 669.Vix bene desierant, cum cristis aureus altisIn serpente Deus praenuntia sibila misit.Unde Cornificius nescio quem ardelionem, forum Rom. cricumvolitantem, iubatum Draconem appellat, ad Herennium l. 4. Stare autem his iubas, dum meliore aetate sunt, ingravescente hac flecti pondere, dicunt harum rerum indagatores etc. Vide Gasp. Barth. Animadvers. ad Stat. passim, inprimis ad Theb. l. 2. et l. 5. v. 280. et 572.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.